George Whitefield

June 2, 2009

whitefield1


In Primum Librum. Paragraph 6

March 15, 2009

Defensio Sanae et Orthodoxae Doctrinae de Servitute et Liberatione Humani Arbitrii

by John Calvin

Quo tamen, comparatis inter se meis et illius scriptis, facilius ac certius indicium facere queant lectores, et quasi rerum summas digito notare, ordinem ac dispostionem, quam ipse observavit in suo opere, sequar. Tantum hoc erit discriminis: quod quum venditare se magnifico verborum apparatu voluerit, ego compendio ac simplicitati, quoad licebit, studebo: deinde quum thrasonico suo fastu, ac virulentis in nos conviciis multas paginas occupaverit, in hoc quoque genere libenter illi cedam. Nihil enim vel Christi gloriae decedere, vel bonorum existimationi obesse puto, si Pighius disertus convicitor et si, et vocetur: modo simul omnes intelligant, eum furiosa partim maledicendi libidine, partim atra bili, vel potius mania percitum, huc illuc nullo delectu raptari.


In Primum Librum. Paragraph 5

March 15, 2009

Defensio Sanae et Orthodoxae Doctrinae de Servitute et Liberatione Humani Arbitrii

by John Calvin

Verum antequam huc venio, de ordine agendi meo, quem tenere institui, paucis praefari mihi necesse est. Principio, non est quod exspectet lector, ut in respondendo filum orationis Pighianae sequar. Nam si singula vellem minutatim excutere et nihil relinquere intactum, usque ad immensam magnitudinem excresceret liber. Praeterquam enim quod loquendi profluentiam habet ingenitam a natura, in hoc etiam semper multum operae ponit, ac studii, ut quum sua magniloquentia causam obscuret, tum adversarium longo ac volubili rotatu verborum obruat. Fortassis etiam laudem inde captat: quoniam haec est optima sese iactandi ratio inter imperitos, magnis clamoribus et longa verborum congerie exsultare. Ego vero palmam hac in parte libenter illi concesserim vel sine certamine: siquidem non orationis minus quam alvi profluvium, pro vitio habeo. Quod autem eiusmodi artificio ad causam obtinendam nititur, quasi verba fundendo lectorum oculos, velut sparsis nebulis, possit perstringere, id apud sanos homines nimis infirmum erit praesidium. Rudibus procul dubio et nullius iudicii hominibus fucum faciet: sed qui micam rectae intelligentiae habebit, nihil morabitur ampullas illas, in quibus nihil solidi reperiet. Itaque contentus ero efficere, ut perspiciant omnes pii, et vero iudicio praediti lectores, Pighium ex fulgore fumum, me ex fumo dare lucem, hoc est, quae a me bene scripta fuerant, suis illum calumniis et malitiosis cavillis depravasse: me vero nihil aliud quaerere, nisi ut pura et simplex Dei veritas, discussis Satanae fumis, eluceat. Id enim satius fore puto, quam longa et supervacua scriptione frustra me fatigare, et simul esse lectoribus molestum. Est etiam alia causa, ut nihil dissimulem, quae me brevem esse cogit. Constringor enim temporis angustiis, quando mihi vix duo menses usque ad nundinas francfordienses restant, quibus statui, si fieri poterit, hanc responsionem edere. Atque utinam dimidium eius temporis vacuum mihi prorsus et liberum ad scribendum relinqueretur. Quamobrem veniam meae festinationi dabunt lectores, sicubi levius ea transcurram, quae longiorem meditationem, et magis exquisitam diligentiam requirebant. Quod si mihi quispiam vetus illud ac vulgare dicterium obiiciat, ineptum esse culpam deprecari, qua potuerim carere, si voluissem, in promptu est responsio: primum me officii necessitate compelli, ut Dei veritatem sustineam ac defendam, ubi domi meae oppugnatur: deinde me sic raptim scripturum, ut tamen utilis in publicum futurus sit labor, nec a causae gravitate alienus: etiamsi eius dignitati minus undecunque respondeat.


In Primum Librum. Paragraph 4

February 22, 2009

Defensio Sanae et Orthodoxae Doctrinae de Servitute et Liberatione Humani Arbitrii

by John Calvin

Fateor alias hominem esse ingeniosum et doctum: acumen illi in disputationibus, et digerendi artem concedo: agnosco populariter disertum esse, hoc est, valere ea eloquentia, quae mediocriter literis tinctos, cuius generis plurimi hodie sunt, capere et allicere queat. Sed quorsum omnes istae dotes, ubi tota hominis mens furore alienata est ac perdita? Quamobrem si quem locum habere vult inter literatos (cuius gloriae se plus santis cupidum esse prodit) ad sanam mentem ante redeat oportet. Huius autem, qua nunc laborat, curandae amentiae haec duo sunt remedia: si adversus claram certamque Dei veritatem deliberata malitia bellum gerere desinat: si stolidam sui persuasionem, et nimis insolentem fastum, quo totus obstupescit, exuat et abiiciat. Verum ne videar contentionis ardore contra hominem praeter modum incitari, malo iam in eius librum, quasi in rem praesentem, lectores adducere: ut illic quaecunque dico, aut plura etiam, recognoscant.


In Primum Librum. Paragraph 3

February 22, 2009

Defensio Sanae et Orthodoxae Doctrinae de Servitute et Liberatione Humani Arbitrii

by John Calvin

Cur autem me ex tam multis unum delegerit Pighius, cui certamen indiceret, ipse viderit: si quid tamen rabie excaecatus videre potest. Fallitur enim, si me illo elogio, quod mihi obiter tribuit, vel tantillum commoveri putat: fingit hoc forte in suum commodum, quum mihi prae aliis nonnihil condedit, ne videatur cum gregario quolibet manu conseruisse. Verum quidquid sentiat, me nihil aut minimum refert. Neque enim in eruditione aut facundia, sed in pura conscientia, fidelium gloria consistit: idque non apud homines, sed in Dei conspectu. Deinde non tanti eius facio iudicium, ut propterea mihi placeam. Laetus sum laudari me, inquit ille in veteri tragoedia, sed a laudato viro. Ergo, etiam si ambitiosus forem, non tamen causam haberem expetendae laudis ab hoc ore tam impuro ac foetido, quod non nisi exsecrabiles in Christum contumelias subinde spirat. Huc accedit, quod dum sua intemperie abripitur, nihil iudicat nec cernit: sive quod impietatis suae merito in reprobam mentem datus, manifestum est divinae vindictae exemplum: sive quod intolerabilis superbia, qua turget, pessimum est caecitatis genus. Proinde veluti in scenis, “Eumenidem videt agmina Pentheus, Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas,” ita hic tam acutos habet oculos, ut quod nusquam est, videre se putet. Verum hoc interea malum simul habet, quod in clara luce non minus caecutit, quam si extrema vertigine percussus foret.


In Primum Librum. Paragraph 2

February 22, 2009

Defensio Sanae et Orthodoxae Doctrinae de Servitute et Liberatione Humani Arbitrii

by John Calvin

Atque id quidem se eo consilio facere profitetur, ut Lutheram et alios omnes nostros per latus meum confodiat: me tamen unum peculiariter vocat in certamen, ac mecum manum conserit: quod et me diligentius exsequutum esse putat totam huius quaestionis summam, et certiore ordine, ac clariore methodo, quam alii fecerint, omnia explicasse. Equidem non ausus fuissem communis causae defensionem suscipere, si omnes simul fuisset aggressus, ne temeritate magis et stulta confidentia impulsus, quam recto consilio inductus, alios voluisse antevertere viderer, quos constat longe esse aptiores. Quod nisi obstitisset hic timor, aliquid forte ad priorem illum librum, cuius memini, respondissem. Nunc tamen gaudeo qualicunque de causa me fuisse retentum, dum video Bucerum has sibi sumpsisse partes: a quo melius et splendidius pro sua dignitate tractari potuit. Quod autem iam, aliis non exspectatis, ipse respondeo, neminem mihi vitio daturum arbitror, quum ita palam Deo insultet Pighius, nisi pro sanae doctrinae defensione me obiiciam. Ergo utcunque hodie multos habeat exercitus Domini et instructiores, et magis exercitatos, qui istius superbi Goliath insolentiam reprimere possint, et parati sint, si res ita postularet: quoniam tamen, illis praeteritis, nomine me citat in certamen, ne vel unum ex Christi servis se vicisse glorietur, coelesti regis ac ducis mei virtute fretus, et armis illis spiritualibus, quae subministrare suis solet, in medium prodeo.


In Primum Librum. Paragraph 1

February 22, 2009

Defensio Sanae et Orthodoxae Doctrinae de Servitute et Liberatione Humani Arbitrii

by John Calvin

Quum ante biennium in conventu Wormaciensi essemus, audiebam Albertum Pighium mihi iam minari, ac certamen denunciare, verum id procul. Librum enim nescio quem se scripsisse iactabat inter suos, quo totus conficerer: nondum tamen proferebat. Quum vero postea Ratisponam ventum esset, ac dimidius ille liber, in Lutherum ac Philippum Melancthonem praesertim, deinde in nos simul omnes compositus, prodiisset, qui deinde accessione secundae partia anctus fuit, mihi iam magna ex parte videbar liberatus, ne quid saltem in me privatim ederet. Sic enim cogitabam, quia me indignum iudicasset, in quem unum vires suas experiretur, maluisse ad ipsius communis causae oppugnationem eas conferre: ut si quam victoriam reportaret, nobilior esset triumphus: sin autem vinceretur, minore id dedecore fieret. Nam et argumentum, quod adversum me tractare instituerat, illic prosequebatur, et stylum in me pluribus nominatim locis stringebat. Interea audio praeclarum illum librum volitare: sed inter eos, quibus sine maiori inquisitione hoc tantum nomine placeret, quod Christi doctrinae adversaretur. Mihi ut fieret inspiciendi copia, obtinere non potui. Neque, ut verum fatear, de ea re fui magnopere sollicitus, quia nihil fore certius putabam, quam ut postridie ederetur. Annus inde unus praeteriit, antequam in lucem, vel totus vel aliqua ex parte, prodiret. Itaque nihil amplius dubitabam, quin consilium mutasset. Et iam securus a Pighio, aliud opus in manus sumpseram, quum mihi praeter spem offertur magnum eius volumen, de libero arbitrio inscriptum: in quo tametsi me non statim ab initio nominat, ubi tamen ad ipsius causae tractationem descendit, satis demonstrat, nihil sibi aliud esse propositum, quam ut, quae de hac re in mea Institutione disputavi, penitus evertat.


Preface

January 13, 2009

Defensio Sanae et Orthodoxae Doctrinae de Servitute et Liberatione Humani Arbitrii

by John Calvin

Etsi nec singulare illud iudicii tui acumen, quod iure mirantur omnes, ignoro, et eius censuram, sicuti par est, revereor: libellum tamen hunc si privatim tibi legendum mitterem, fretus amoris erga te mei fide, non longa excusatione uterer. Nunc autem, quia publice inscribere tibi ausus sum, non defuturos scio, qui temeritatis in eo me accusent. Eorum igitur causa quod necesse apud te non esset, unde hanc fiduciam, ceperim, breviter exponam. Principio, eum tibi librum offero, quem duplici nomine tibi gratum fore certo novi: tum quod me amas autorem, tum quod piae sanaeque doctrinae defensionem continet: cuius tu non modo studiosissimus es cultor, sed eximius fortissimusque vindex. Accedit et tertia commendatio, eaque non vulgaris, quod simplex ac sincerum est, quo utor, defensionis genus. Quantum enim a versutis obliquisque in disputando, artibus, quae claris alioqui apertisque rebus tenebras obducant, ab omni denique fuco et sophistica abhorres: tantum tibi placet nuda ingenuaque perspicuitas, quae rem, sine ullis involucris, ante oculos statuat atque exponat. Atque haec tua virtus, sicut est rari exempli, ita magnam saepe mihi admirationem movit, quod quum incredibili perspicacia excellas, simplicitate tamen nihil habeas antiquius. Valebit igitur non parum et haec causa, scio, ad conciliandam libello gratiam. Praeterea memini, has te aliquando mihi mandasse partes, ut si nos lacessere pergeret Pighius, ad reprimendam eius proterviam aliquid conscriberem. Quod tamen ut facere nunc demum inciperem, non modo tua autoritate adductus, sed eius quoque improbitate compulsus fui. Libris enim decem de libero arbitrio et praedestinatione nuper editis, quidquid de his rebus prodideram, non iudicio aut delectu, sed mera pugnandi libidine, confutandum suscepit: ubi adeo insolenter, tamque effreni ferocia, adversus puram quam tuemur pietatis doctrinam se iactat, ut occurrere aliquo modo tantae hominis petulantiae nisi silentio prodere vellem Christi gloriam, necesse habuerim. Postulabat autem huius argumenti tractatio plus aliquanto et otii et temporis. Sed quia videbam id captare adversarium, ut si diutius differrem, hac mea mora ad occupandos praeiudicio quodam, hominum animos abuteretur, malui aliquid cito dare, vel minus elaboratum, quam tacendo pati, ut, cum bonae causae dispendio, inani eiusmodi iactantia frueretur. Quanquam sic mihi festinasse videor, ut minime tamen praecipitaverim nimia celeritate. Quod enim praecipuum erat, consequutum me magna ex parte, spero, iudicabis: ut dicerem, quantum ad repellendas adversarii calumnias satis esset. Et tamen hanc excusationem praetermittere non oportuit: quam si tu pro insigni tua humanitate recipies, viam aliis monstrabis, ne mihi se iniquiores praebeant, aut minus benignos. Mihi certe saepius in mentem venit, de conditione nostra queri quod tanta negotiorum, quae subinde nobis ingeruntur, et multitudine obruti, et assiduitate oppressi, et varietate distracti, idque domi simul et foris, non possimus ad unum aliquid agendum animos diligentiamque intendere, sed huc inde perpetuo cursitare cogamur: sicut qui variis et operosis ministeriis destinati, quibus simul obeundis nequaquam sint pares, dum eodem memento undique urgentur, quorsum se vertere debeant, prae lassitudine nesciunt. Interea quicunque ex hostibus nos aggredi instituunt, ab aliis omnibus curis soluti ac vacui in alta pace, quoad libuerit, ad instruendum belli apparatum sunt intenti, et colligendas copias, quas deinde per suam opportunitatem in nos emittant, si quid fatigationis sentiunt ex uno congressu, quietem et inducias tunc quoque pro suo arbitrio sibi sumunt, donec refectis animis et viribus iterum ad nos impetendos instructi sunt ac parati. Huc etiam accedit, quod tantis locorum spatiis divisi, illa etiam, unde non parum levationis sperandum foret, commoditate destituimur, communicandi scilicet inter nos, consiliaque pro rerum et temporum ratione conferendi. Haec, ut dixi, non sine gemitu sortisque nostrae deploratione reputo mecum ac perpendo. Caeterum, quominus ista cogitatione frangar, occurrit ex altera parte non minimum solatium. Primum quia statuo nos non sine certo Dei consilio, et talibus obsideri premique angustiis, et iis, quae humanitus iuvare nos possent, subsidiis defici: ut melius expergefacti respicere in ipsum solum discamus. Deinde quia vetus hoc esse exemplum cum anima meo recordor. Refert enim sacra historia, Israelitas, quum ex captivitate restituti civitatem exstruerent, pars difficultate laborasse. Nam quum ipsa operis magnitudo ac moles, quum temporis angustiae plus satis eos urgerent, ab hostibus aliquanto plus negotii molestiaeque sustinebant. Et tamen videmus id non obstitisse, quominus constanter infractisque animis pergerent in opere, usque dum ad extremum constanti eorum assiduitate hostium improbitas et rabies frangeretur. Siquidem hoc non vulgare erat fortitudinis specimen, gladiis accinctos caementum et lateres comportare: altera manu tenere gladium, facere opus, trullamque versare altera: atque ita architecturae dare operam, et simul ad praelium esse expeditos (Nehem. 4, 17). Eius historiae recordatione excitari nos quoque docet, ut inter tot difficultates, quae nos ad desperationem sollicitant, animum nihilominus colligamus. Quum mirabili sua tum potentia, tum bonitate Dominus ab horrenda illa Antichristi romani tyrannide nos liberaverit, civitatis suae sanctae Ierusalem, id est, ecclesiae instaurandae provinciam hodie nobis mandat. Arduum sane per se opus ac laboriosum: ut nihil aliunde superveniat impedimenti. Verum Satanae ministri et satellites, quibus id est propositum, ne ecclesiae aedificationem, quoad in se erit, surgere patiantur, assiduis certaminibus nos vexando, plus adhuc negotii facessunt. Itaque, quum securam ab aliis rebus vacationem requirat ordinarius reparandae ecclesiae labor, cui nos, quando ita Domino visum est, destinati sumus, simul atque lapidem unum coepimus tollere, isti classico ad praelium nos citant. Quum nos exigua simus hominum manus, illi ingentem faciant exercitum: qui possimus et resistere simul illis, et manus habere semper in opere occupatas? nisi nobis in mentem veniat, sic nunc agere Deum, ut pridem solitus est, quo illustriorem manus suae potentiam reddat: nobis sufficere hoc debare, quod etiam si parum proficere nunc videamur labore nostro, de successu tamen, perinde ac si iam exstaret, simus certi, quando sub eius vexillo auspiciisque militamus. Quod si hominum quorundam reprehensionem non effugiat nostra sedulitas (ut plerique hodie sunt nimis delicati et morosi) quia festinationem alicubi resipiat, haec nos conscientia sustineat ac confirmet, quod Deo iudici nostro, Christo domino ac duci, sanctisque angelis eam scimus approbari. Quod ad me privatim attinet , quum satis cui serviam noverim: in hac fiducia totus acquiesco, quod illi placere obsequium meum, qualecunque nihil dubito. Caeterum, si hominum iudicium quaeritur, tuum unius mihi instar omnium futurum semper est, sicut merito esse debet.


Institutio 01 02 02

December 9, 2008

Liber I.
Caput II.

2. Itaque frigidis tantum speculationibus ludunt, quibus in hac quaestione insistere propositum est, quid sit Deus; quum intersit nostra potius qualis sit, et quid eius naturae conveniat scire. Quorsum enim attinet, Deum aliquem cum Epicuro fateri, qui abiecta mundi cura se otio tantum oblectet? Quid denique iuvat Deum cognoscere quocum nihil sit nobis negotii? Quin potius huc valere debet eius notitia primum ut ad timorem ac reverentiam nos instituat; deinde ut ea duce ac magistra omne bonum ab illo petere, et illi acceptum ferre discamus. Quomodo enim mentem tuam subire queat Dei cogitatio, quin simul extemplo cogites, te, quum figumentum illius sis, eiusdem imperio esse ipso creationis iure addictum et mancipatum? vitam tuam illi deberi? quidquid agis, ad illum referri oportere? Id si est, iam profecto sequitur vitam tuam prave corrumpi nisi ad obsequium eius componitur; quando nobis vivendi lex esse debet eius voluntas. Rursum nec ad liquidum perspicere ipsum potes, nisi ut bonorum omnium fontem esse et originem agnoscas; unde et desiderium illi adhaerendi, et fiducia in ipsum nasceretur si non sua mentem hominis pravitas a recta investigatione abduceret. Nam initio pia meus Deum non quemlibet sibi somniat, sed unicum et verum duntaxat intuetur: neque illi quodcunque visum fuerit affingit, sed talem habere contenta est qualem se manifestat ipse, summaque diligentia semper cavet ne audaci temeritate ultra vuluntatem eius egressa perperam vagetur. Ita cognitum, quia cuncta moderari intelligit, tutorem sibi esse confidit ac protectorem, ideoque in eius fidem totam se confert. Quia bonorum omnium intelligit esse autorem, si quid premit, si quid deest, mox se recipit in eius praesidium, opem ab eo exspectans; quia bonum et misercordem esse persuasa est, in eum certa fiducia recumbit, nec dubitat malis suis omnibus semper in eius clementia paratum fore remedium; quia dominum ac patrem agnoscit, eum quoque dignum statuit esse cuius imperium in omnibus intueri, maiestatem suspicere, gloriam promovendam curare, mandatis obsequi debeat; quia iustum esse iudicem videt, suaque severitate armatum ad vindicanda scelera, eius tribunal semper in conspectu sibi proponit, ac ipius metu se retrahit ac cohibet ab ira eius provocanda. Neque tamen iudicii eius sensu ita terretur ut subducere se velit, etiam si quod pateat effugium; quin illum non minus amplectitur malorum ultorm, quam erga pios beneficum, quando ad eius gloriam non minus pertinere intelligit, impiis et sceleratis apud eum repositam esse poenam, quam iustis vitae aeternae mercedem. Praeterea non sola vindictae formidine se coercet a peccando, sed quia Deum loco patris amat et reveretur, loco domini observat et colit, etiamsi nulli essent inferi, solam tamen eius offensionem horret. En quid sit pura germanaque religio, nempe fides cum serio Dei timore coniuncta; ut timor et voluntariam reverentiam in se contineat, et secum trahat legitimum cultum qualis in lege praescribitur. Atque hoc diligentius notandum est, quod omnes promiscue venerantur Deum, pausiccimi reverentur, dum ubique magn est in caeremoniis ostentatio, rara autem cordis sinceritas.


Institutio 01 02 01

December 3, 2008

Liber I.
Caput II.

1. Iam vero Dei notitiam intelligo, qua non modo concipimus aliquem esse Deum, sed etiam tenemus quod de eo scire nostra refert, quod utile est in eius gloriam, quod denique expedit. Neque enim Deum, proprie loquendo, cognosci dicemus ubi nulla est religio nec pietas. Atque hic nondum attingo eam notitiae speciem, qua homines in se perditi ac maledicti Deum redemptorem in Christo mediatore apprehendunt; sed tantum de prima illa et simplici loquor, ad quam nos deduceret genuinus naturae ordo si integer stetisset Adam. Nam etsi nemo iam, in hoc humani generis ruina, Deum vel patrem, vel salutis autorem, vel ullo modo propitium sentiet, donec ad eum nobis pacificandum medius occurrat Christus; aliud tamen est sentire Deum fictorem nostrum sua nos potentia fulcire, providentia regere, bonitate fovere, omnique benedictionum genere prosequi; aliud vero, gratiam reconciliationis in Christo nobis propositam amplecti. Quia ergo Dominus primum simpliciter creator tam in mundi opificio, quam in generali scripturae doctrina, deind in Christi facie redemptor apparet, hinc duplex emergit eius cognitio: quarum nunc prior tractanda est, altera deinde suo ordine sequetur. Quanquam autem Deum apprehendere mens nostra non potest quin illi cultum aliquem tribuat, non tamen simpliciter tenere sufficiet, illum esse unum quem ab omnibus oporteat coli et adorari; nisi etiam persuasi simus fontem omnium bonorum esse, ne quid alibi quam in ipso quaeramus. Hoc ita accipio, non solum quod mundum hunc, ut semel condidit, sic immensa potentia sustineat, sapientia moderetur, bonitate conservet, humanum genus praesertim iustitia iudicioque regat, misericordia toleret, praesido tueatur, sed quia nusquam, vel sapientiae ac lucis, vel iustitiae, vel potentiae, vel rectitudinis, vel sincerae veritatis gutta reperietur quae non ab ipso fluat, et cuius ipse non sit causa; ut haec scilicet omnia ab ipso exspectare et petere discmus, eique cum gratiarum actione accepta referre. Nam hic virtutum Dei sensus nobis idoneus est pietatis magister, ex qua religio nascitur. Pietatem voco coniunctam cum amore Dei reverentiam quam beneficiorum eius notitia conciliat. Donec enim sentiant homines, Deo se omnia debere, paterna se eius cura foveri, eum sibi omnium bonorum esse autorem, ut nihil extra ipsum quaerendum sit, nunquam ei se voluntaria observantia subiicient; imo nisi solidam in eo felicitatem sibi constituant, nunquam se illi vere et ex animo totos addicent.