Liber I.
Caput II.
2. Itaque frigidis tantum speculationibus ludunt, quibus in hac quaestione insistere propositum est, quid sit Deus; quum intersit nostra potius qualis sit, et quid eius naturae conveniat scire. Quorsum enim attinet, Deum aliquem cum Epicuro fateri, qui abiecta mundi cura se otio tantum oblectet? Quid denique iuvat Deum cognoscere quocum nihil sit nobis negotii? Quin potius huc valere debet eius notitia primum ut ad timorem ac reverentiam nos instituat; deinde ut ea duce ac magistra omne bonum ab illo petere, et illi acceptum ferre discamus. Quomodo enim mentem tuam subire queat Dei cogitatio, quin simul extemplo cogites, te, quum figumentum illius sis, eiusdem imperio esse ipso creationis iure addictum et mancipatum? vitam tuam illi deberi? quidquid agis, ad illum referri oportere? Id si est, iam profecto sequitur vitam tuam prave corrumpi nisi ad obsequium eius componitur; quando nobis vivendi lex esse debet eius voluntas. Rursum nec ad liquidum perspicere ipsum potes, nisi ut bonorum omnium fontem esse et originem agnoscas; unde et desiderium illi adhaerendi, et fiducia in ipsum nasceretur si non sua mentem hominis pravitas a recta investigatione abduceret. Nam initio pia meus Deum non quemlibet sibi somniat, sed unicum et verum duntaxat intuetur: neque illi quodcunque visum fuerit affingit, sed talem habere contenta est qualem se manifestat ipse, summaque diligentia semper cavet ne audaci temeritate ultra vuluntatem eius egressa perperam vagetur. Ita cognitum, quia cuncta moderari intelligit, tutorem sibi esse confidit ac protectorem, ideoque in eius fidem totam se confert. Quia bonorum omnium intelligit esse autorem, si quid premit, si quid deest, mox se recipit in eius praesidium, opem ab eo exspectans; quia bonum et misercordem esse persuasa est, in eum certa fiducia recumbit, nec dubitat malis suis omnibus semper in eius clementia paratum fore remedium; quia dominum ac patrem agnoscit, eum quoque dignum statuit esse cuius imperium in omnibus intueri, maiestatem suspicere, gloriam promovendam curare, mandatis obsequi debeat; quia iustum esse iudicem videt, suaque severitate armatum ad vindicanda scelera, eius tribunal semper in conspectu sibi proponit, ac ipius metu se retrahit ac cohibet ab ira eius provocanda. Neque tamen iudicii eius sensu ita terretur ut subducere se velit, etiam si quod pateat effugium; quin illum non minus amplectitur malorum ultorm, quam erga pios beneficum, quando ad eius gloriam non minus pertinere intelligit, impiis et sceleratis apud eum repositam esse poenam, quam iustis vitae aeternae mercedem. Praeterea non sola vindictae formidine se coercet a peccando, sed quia Deum loco patris amat et reveretur, loco domini observat et colit, etiamsi nulli essent inferi, solam tamen eius offensionem horret. En quid sit pura germanaque religio, nempe fides cum serio Dei timore coniuncta; ut timor et voluntariam reverentiam in se contineat, et secum trahat legitimum cultum qualis in lege praescribitur. Atque hoc diligentius notandum est, quod omnes promiscue venerantur Deum, pausiccimi reverentur, dum ubique magn est in caeremoniis ostentatio, rara autem cordis sinceritas.
Posted by whitefield
Posted by whitefield
Posted by whitefield