Preface

January 13, 2009

Defensio Sanae et Orthodoxae Doctrinae de Servitute et Liberatione Humani Arbitrii

by John Calvin

Etsi nec singulare illud iudicii tui acumen, quod iure mirantur omnes, ignoro, et eius censuram, sicuti par est, revereor: libellum tamen hunc si privatim tibi legendum mitterem, fretus amoris erga te mei fide, non longa excusatione uterer. Nunc autem, quia publice inscribere tibi ausus sum, non defuturos scio, qui temeritatis in eo me accusent. Eorum igitur causa quod necesse apud te non esset, unde hanc fiduciam, ceperim, breviter exponam. Principio, eum tibi librum offero, quem duplici nomine tibi gratum fore certo novi: tum quod me amas autorem, tum quod piae sanaeque doctrinae defensionem continet: cuius tu non modo studiosissimus es cultor, sed eximius fortissimusque vindex. Accedit et tertia commendatio, eaque non vulgaris, quod simplex ac sincerum est, quo utor, defensionis genus. Quantum enim a versutis obliquisque in disputando, artibus, quae claris alioqui apertisque rebus tenebras obducant, ab omni denique fuco et sophistica abhorres: tantum tibi placet nuda ingenuaque perspicuitas, quae rem, sine ullis involucris, ante oculos statuat atque exponat. Atque haec tua virtus, sicut est rari exempli, ita magnam saepe mihi admirationem movit, quod quum incredibili perspicacia excellas, simplicitate tamen nihil habeas antiquius. Valebit igitur non parum et haec causa, scio, ad conciliandam libello gratiam. Praeterea memini, has te aliquando mihi mandasse partes, ut si nos lacessere pergeret Pighius, ad reprimendam eius proterviam aliquid conscriberem. Quod tamen ut facere nunc demum inciperem, non modo tua autoritate adductus, sed eius quoque improbitate compulsus fui. Libris enim decem de libero arbitrio et praedestinatione nuper editis, quidquid de his rebus prodideram, non iudicio aut delectu, sed mera pugnandi libidine, confutandum suscepit: ubi adeo insolenter, tamque effreni ferocia, adversus puram quam tuemur pietatis doctrinam se iactat, ut occurrere aliquo modo tantae hominis petulantiae nisi silentio prodere vellem Christi gloriam, necesse habuerim. Postulabat autem huius argumenti tractatio plus aliquanto et otii et temporis. Sed quia videbam id captare adversarium, ut si diutius differrem, hac mea mora ad occupandos praeiudicio quodam, hominum animos abuteretur, malui aliquid cito dare, vel minus elaboratum, quam tacendo pati, ut, cum bonae causae dispendio, inani eiusmodi iactantia frueretur. Quanquam sic mihi festinasse videor, ut minime tamen praecipitaverim nimia celeritate. Quod enim praecipuum erat, consequutum me magna ex parte, spero, iudicabis: ut dicerem, quantum ad repellendas adversarii calumnias satis esset. Et tamen hanc excusationem praetermittere non oportuit: quam si tu pro insigni tua humanitate recipies, viam aliis monstrabis, ne mihi se iniquiores praebeant, aut minus benignos. Mihi certe saepius in mentem venit, de conditione nostra queri quod tanta negotiorum, quae subinde nobis ingeruntur, et multitudine obruti, et assiduitate oppressi, et varietate distracti, idque domi simul et foris, non possimus ad unum aliquid agendum animos diligentiamque intendere, sed huc inde perpetuo cursitare cogamur: sicut qui variis et operosis ministeriis destinati, quibus simul obeundis nequaquam sint pares, dum eodem memento undique urgentur, quorsum se vertere debeant, prae lassitudine nesciunt. Interea quicunque ex hostibus nos aggredi instituunt, ab aliis omnibus curis soluti ac vacui in alta pace, quoad libuerit, ad instruendum belli apparatum sunt intenti, et colligendas copias, quas deinde per suam opportunitatem in nos emittant, si quid fatigationis sentiunt ex uno congressu, quietem et inducias tunc quoque pro suo arbitrio sibi sumunt, donec refectis animis et viribus iterum ad nos impetendos instructi sunt ac parati. Huc etiam accedit, quod tantis locorum spatiis divisi, illa etiam, unde non parum levationis sperandum foret, commoditate destituimur, communicandi scilicet inter nos, consiliaque pro rerum et temporum ratione conferendi. Haec, ut dixi, non sine gemitu sortisque nostrae deploratione reputo mecum ac perpendo. Caeterum, quominus ista cogitatione frangar, occurrit ex altera parte non minimum solatium. Primum quia statuo nos non sine certo Dei consilio, et talibus obsideri premique angustiis, et iis, quae humanitus iuvare nos possent, subsidiis defici: ut melius expergefacti respicere in ipsum solum discamus. Deinde quia vetus hoc esse exemplum cum anima meo recordor. Refert enim sacra historia, Israelitas, quum ex captivitate restituti civitatem exstruerent, pars difficultate laborasse. Nam quum ipsa operis magnitudo ac moles, quum temporis angustiae plus satis eos urgerent, ab hostibus aliquanto plus negotii molestiaeque sustinebant. Et tamen videmus id non obstitisse, quominus constanter infractisque animis pergerent in opere, usque dum ad extremum constanti eorum assiduitate hostium improbitas et rabies frangeretur. Siquidem hoc non vulgare erat fortitudinis specimen, gladiis accinctos caementum et lateres comportare: altera manu tenere gladium, facere opus, trullamque versare altera: atque ita architecturae dare operam, et simul ad praelium esse expeditos (Nehem. 4, 17). Eius historiae recordatione excitari nos quoque docet, ut inter tot difficultates, quae nos ad desperationem sollicitant, animum nihilominus colligamus. Quum mirabili sua tum potentia, tum bonitate Dominus ab horrenda illa Antichristi romani tyrannide nos liberaverit, civitatis suae sanctae Ierusalem, id est, ecclesiae instaurandae provinciam hodie nobis mandat. Arduum sane per se opus ac laboriosum: ut nihil aliunde superveniat impedimenti. Verum Satanae ministri et satellites, quibus id est propositum, ne ecclesiae aedificationem, quoad in se erit, surgere patiantur, assiduis certaminibus nos vexando, plus adhuc negotii facessunt. Itaque, quum securam ab aliis rebus vacationem requirat ordinarius reparandae ecclesiae labor, cui nos, quando ita Domino visum est, destinati sumus, simul atque lapidem unum coepimus tollere, isti classico ad praelium nos citant. Quum nos exigua simus hominum manus, illi ingentem faciant exercitum: qui possimus et resistere simul illis, et manus habere semper in opere occupatas? nisi nobis in mentem veniat, sic nunc agere Deum, ut pridem solitus est, quo illustriorem manus suae potentiam reddat: nobis sufficere hoc debare, quod etiam si parum proficere nunc videamur labore nostro, de successu tamen, perinde ac si iam exstaret, simus certi, quando sub eius vexillo auspiciisque militamus. Quod si hominum quorundam reprehensionem non effugiat nostra sedulitas (ut plerique hodie sunt nimis delicati et morosi) quia festinationem alicubi resipiat, haec nos conscientia sustineat ac confirmet, quod Deo iudici nostro, Christo domino ac duci, sanctisque angelis eam scimus approbari. Quod ad me privatim attinet , quum satis cui serviam noverim: in hac fiducia totus acquiesco, quod illi placere obsequium meum, qualecunque nihil dubito. Caeterum, si hominum iudicium quaeritur, tuum unius mihi instar omnium futurum semper est, sicut merito esse debet.