Defensio Sanae et Orthodoxae Doctrinae de Servitute et Liberatione Humani Arbitrii
by John Calvin
Atque id quidem se eo consilio facere profitetur, ut Lutheram et alios omnes nostros per latus meum confodiat: me tamen unum peculiariter vocat in certamen, ac mecum manum conserit: quod et me diligentius exsequutum esse putat totam huius quaestionis summam, et certiore ordine, ac clariore methodo, quam alii fecerint, omnia explicasse. Equidem non ausus fuissem communis causae defensionem suscipere, si omnes simul fuisset aggressus, ne temeritate magis et stulta confidentia impulsus, quam recto consilio inductus, alios voluisse antevertere viderer, quos constat longe esse aptiores. Quod nisi obstitisset hic timor, aliquid forte ad priorem illum librum, cuius memini, respondissem. Nunc tamen gaudeo qualicunque de causa me fuisse retentum, dum video Bucerum has sibi sumpsisse partes: a quo melius et splendidius pro sua dignitate tractari potuit. Quod autem iam, aliis non exspectatis, ipse respondeo, neminem mihi vitio daturum arbitror, quum ita palam Deo insultet Pighius, nisi pro sanae doctrinae defensione me obiiciam. Ergo utcunque hodie multos habeat exercitus Domini et instructiores, et magis exercitatos, qui istius superbi Goliath insolentiam reprimere possint, et parati sint, si res ita postularet: quoniam tamen, illis praeteritis, nomine me citat in certamen, ne vel unum ex Christi servis se vicisse glorietur, coelesti regis ac ducis mei virtute fretus, et armis illis spiritualibus, quae subministrare suis solet, in medium prodeo.