Defensio Sanae et Orthodoxae Doctrinae de Servitute et Liberatione Humani Arbitrii
by John Calvin
Quo tamen, comparatis inter se meis et illius scriptis, facilius ac certius indicium facere queant lectores, et quasi rerum summas digito notare, ordinem ac dispostionem, quam ipse observavit in suo opere, sequar. Tantum hoc erit discriminis: quod quum venditare se magnifico verborum apparatu voluerit, ego compendio ac simplicitati, quoad licebit, studebo: deinde quum thrasonico suo fastu, ac virulentis in nos conviciis multas paginas occupaverit, in hoc quoque genere libenter illi cedam. Nihil enim vel Christi gloriae decedere, vel bonorum existimationi obesse puto, si Pighius disertus convicitor et si, et vocetur: modo simul omnes intelligant, eum furiosa partim maledicendi libidine, partim atra bili, vel potius mania percitum, huc illuc nullo delectu raptari.